Type de texte | source |
---|---|
Titre | In librum Quintii Horatii Flacii De Arte Poetica commentarius |
Auteurs | Luisini, Francesco |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1553 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint | Reprint Münich, W. Finck, 1969. |
(§XIIII), fol. 25r
VT RIDENTIBUS ADRIDENT. Telephus, et Peleus si captare miserationem volunt, miseros se non arrogantes et superbos ostendant. Nam homines si quem ridentem vident, arrident, si flentem, simul flent. Quare tu fleas primum necesse est, qui miseratione dignus videri optas, vt alii tecum postea commoueantur. In hac parte Cicero excellebat, quare ei peroratio libenter ab aliis oratoribus, qui eandem causam tuebantur, relinquebatur. Ipse de se in oratore ad M. Brutum sic ait. Quid de miserationibus loquar ? quibus eo sum vsus pluribus, quod etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant, in quo vt viderer excellere, non ingenio, sed dolore assequebar. DOLENDVM EST PRIMUM IPSI TIBI. Polus histrio, Electram Sophoclis agens, Orestis ossa non tulit, sed filii, quem modo amiserat, et serio luxit. Cuius fletu miserabili facile omnes commoti doluerunt. Gellius libro septimo cap. V. Quintilianus libro sexto cap. Tertio sic ait : summa enim, quantum ego quidem sentio, circa movendos affectus in hoc posita est, vt moueamur ipsi. Cicero libro secundo de Oratore, neque fieri potest, vt doleat is, qui audit, vt oderit, vt inuideat, vt pertimescat aliquid, vt ad fletum, misericordiamque deducatur, nisi omnes ii motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse, atque inusti videbuntur. Aristoteles in Poetice sua ante Horatium præcepit, dolendum prius illi, qui mouere luctum, et miserationem ciere aliis velit, his verbis: ὅσα δὲ δυνατὸν καὶ τοῖς σκήμασιν συναπεργαζόμενον· πιθανώτατοι γὰρ ἀπὸ τῆς ἀυτῆς φύσεως οἱ ἐν τοῖς πάθεσίν εἰσιν, καὶ χειμαίνει ὁ χειμαζόμενον καὶ χαλεπαίνει ὁ ὀργιζόμενος ἀληθινώτατα. Hoc est quantum fieri potest, id fingendum, quod ex habitibus naturalibus comparatur : nam hi suapte natura persuadent maxime, qui in perturbationibus versantur, quare perturbat perturbatus, iram ciet iratus verissime.
Dans :Polos, si vis me flere(Lien)
(§XV), fol. 26r
TRISTIA MOESTVM VULTVM VERBA DECENT. Vt decorum in oratione appareat, sic pathetica. Aristoteles libro tertio Rhetoricorum, παθητικὴ δὲ, ἐὰν μὲν ῇ ὕβρις, ὀργιζόμενου λέξις. Pathetica autem, si quidem contumelia erit, irati dictio sit. Quod vertit Horatius, iratum plena minarum. Quod si quis tristem causam agit, et vultus non sit mœstus, non commouebit. Cicero hoc pulcherrime demonstrauit in Bruto, vbi M. Calidium Q. Gallio dedisse crimini ait, quod sibi venenum parauisset, Cicero se pro Gallio sic respondisse Calidio inquit. Tu istuc M. Calidio nisi fingeres, sic ageres ? Præsertim cum ista eloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas, tuum negligeres ? vbi dolor ? vbi ardor animi ? Qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces, et querelas solet : nulla perturbatio animi, nulla corporis, frons non percussa, non femur, pedis, quod mirum est, nulla supplosio. Quibus verbis demonstrat, M. Calidium nemini persuasisse, quod non mæsto vultu suam causam tam tristem egerat. Vide etiam Valerium Maximum libro octavo cap. decimo, Quintilianum libro XI. cap. tertio, vbi hoc ipsum de M. Calidio referunt.
Dans :Polos, si vis me flere(Lien)
(§I), fol. 5v
PICTORIBUS ATQUE POETIS. Sensus hic est. Licet poetis fingere, modo fingant consentanea, non ea, quibus natura resistit, ac reclamat ; et quæ inter se coharere non possunt. Pictores autem, et poetæ vbique similes ponuntur, vt hic positos ab Horatio vides. Cicero libro tertio de Officiis. Quod autem in poematibus, et picturis vsu venit, in aliisque compluribus, vt delectentur imperiti, laudentque ea, quæ laudanda non sunt, ob eam credo causam, quod insit in his aliquid probi, quod capiat ignaros. Aristoteles in poetice, ἤτοι βελτίονας, ἢ καθ’ ἡμᾶς, ἢ χείρονας ἀνάγκη μιμεῖσθαι ἢ καὶ τοιούτους, ὥσπερ οἱ γραφεῖς, Πολύγνωτος μὲν γὰρ κρείττους, Παύσων δὲ χείρους, Διονύσιος δὲ ὁμοίους εἴκαζε. Præstantiores, quam nostrates homines sunt, vel deteriores imitari necesse est, vt pictores imitantur, Polygnotus præstantiores, Pauson deteriores, Dionysius vero similes effingebat. Quare Horatius doctissime hic poetas, et pictores consociauit.
Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)